

Epistola II ad Corinthos*
Caput 10: Versus 6
Et in promptu habentes.Quia nihil nos remordet quo minus audeamus.Ulcisci,etc. Tunc aliquis vindicat inobedientiam, cum illam condemnat per obedientiam. Tunc illam destruit quando illos qui resistunt, perducit ad fidem. Et haec est digna ultio, ut perfidia ab his quibus defendebatur, damnetur.